Noma/tys/teben

Fra ub/uhs/bibliografier
Hopp til: navigasjon, søk

Thomas Ebendorfer

Thomas Ebendorfer (1388-1464) var grammatiker, teolog og rektor ved Universitetet i Wien i perioder. Han representerte universitet ved Baselkonsilet 1432-1434 og var en av delegatene derfra som ble sendt til Praha for å snakke med husittene. Han var uenig i konsilets politikk overfor keiser og pave og trakk seg derfor tidlig tilbake.  

Chronica Austriae, Liber IV (c. 1463)
MGH, Scriptores rerum Germanicarum, Nova Series, vol. 13

Huius casu hic felix celitus cessit christianis triumphus, pro quo omnis etas et sexus ac status christiani orbis assurgeretur ad graciarum actiones omnipotenti Christo, toti benedicte
trinitati ac toti curie celesti sanctorum, quorum meritis <433> et precibus hawd dubium, dum aliud nostra et multorum in fastis gloriancium in ecclesia, nobilium eciam dissimulancium
genere, in hac parte piacula postulassent, hanc victoriam nacta est sancta mater ecclesia. Si liceret, merito iuxta cordis penetralia lugubre meloc depromerem:
Ubi Romanum imperium, quod olim omnes barbaras naciones perdomuit?
Ubi clarissimi ipsius electores metuendi principes?
Ubi Francie rex, qui se christianissimum vocitari voluit?
Ubi reges Anglie, Dacie, Norwegie, Suecie, Polonie et Bohemie?
Ubi omnes potentes Germanie et Scocie?
Ecce inermes agricole, fabri ferrarii, fullones, sartores quoque et sutores, artesani et scolares suis preclaris pro fide defensanda a deo, ut creditur, fortibus actibus inspirati in hac parte suam commendante miliciam! (s. 432-433)

 


Chronica pontificum Romanorum
MGH, Scriptores rerum Germanicarum, Nova Series, vol. 16


Eodemque tempore regnavit Arthurus rex in Britannia, qui benignitate et probitate sua Franciam, Norwegiam, Daciam, Flandriam sibi tributarias fecit, sed in prelio letaliter saucius, dum pro cura ad
quandam insulam pergeret, deinceps non comparuit. (cap. 48, s. 154)


Adrianus IIII., nacione Anglicus, Nicolaus episcopus Albanensis, mortuo Anastasio succedit, sedit annis IIII, mensibus IX, diebus XXVIII.
Hic dum esset Albanensis episcopus, legacione functus est ad Norwegiam pro verbi Dei predicacione, qui fideliter suum impendens officium gentem illam barbaram in lege divina diligenter instruxit, qui post reditum defuncto Anastasio in papam est electus, qui et propter vulnera uni
cardinalium iniuste inflicta totam Urbem supposuit interdicto usque ad condignam satisfactionem et Gwilhelmum regem Sicilie tamquam rebellem sibi excommunicat, qui tamen post homagium a papa recepit et obedienciam fecit. Hic fertur primus fuisse papa, qui in Urbe Veteri curiam tenuit et ibi moram fecit. Hic in Radieophino gyronem fecit et turribus munivit. Qui et castrum et multas possessiones circa lacum a comitibus emit Sancte Cristine. (kap. 172, s. 386)

Quibus et verbis sibi regem Francie, Castelle, Nauarre, Scocie, non tamen Petrum Arragonie
, qui usque ad mortem in neutralitate perstitit, faverec persuaserunt, quibus et Leopoldus dux Austrie, post qui in conflictu cum Swicensibus occubuit, adhesit. Urbano vero Karolus imperator,
post eciam rex Francie cum suis, rex Vngarie Ludowicus, Dacie rex, Suecie, Norwegie, Cypri, Polonie, Sicilie et Anglie una cum tota Ytalia et Alemannia adheserunt. (kap. 205, s. 459 - om skismaet 1378)


Chronica regum Romanorum

MGH, Scriptores rerum Germanicarum, Nova Series, vol. 18

Hic ab Adriano II., qui prius Albanensis episcopus in Norwegiam missus sua predicacione hanc gentem convertit ad fidem, in ecclesia beati Petri coronatur, sed cum reverti vellet ad castra, Romani sequentem se familiam apud Portam sancti Angeli hostiliter invadendtes usque ad imperatoris tentorium persecuntur. (s. 435)


Quo occiso Arturus Britonum rex, dum videret Romanam rem publicam ad ea devolutam incomoda, ut quisque, quantum posset, surriperet ac impune possideret, non contentus patrii imperii sed collectis viribus Hyberniam, Orrcades insulas, Daciam, Gotlandiam atque Norwegiam et plures terras versus Galliam subegit. (s. 692)


Tyske kilder

Hovedside