Noma/eng/reg/god

Fra ub/uhs/bibliografier
Hopp til: navigasjon, søk


Fra mirakelsamlingen til St Godric av Finchale (d. 1170)

CAP. IX. QUOMODO SPIRITU IN NORWAGIAM IERIT, ET FILIOS MULIERI3 CUJUSDAM DESPERANTIS IBI VIDERIT.i

§ 330. Qujsdam mater familias pauperes filios habuit, de quorum numero unus una cum patre, casu ducente, in 2Norpagiam processit; alius vero postmodum, licet diutino interjecto tempore, in prarfatas regiones illos quaesiturus successit. Annis igitur aliquibus evolutis, matre sollicitius quaerente qualis fortuna provenisset in terra aliena peregrinantibus filiis suis, ecce ! saepius 3 quid de his partibus advenerant, seniorem filium fuisse defunctum ei denunciabant. Novissime vero, eadem satis illi sinistri rumoris oracula saepius denunciata sunt etiam et de juniore secundo; unde illa diri vulneris nova acerbitate exasperata, ineredibili est doloris angustia aeriter 4 [et] diutissime eruciata. Solus quidem nosse potuit molem tanti desolaminis 5quisque seme! deflevisse potuit proprii iureeuperabilem amissionem pignoris. Quia igitur in proximo secus solitudinem quam vir Dei inhabitavit, posita fuit, dolore nimio compellente, illius quaesitura consilium illuc concite properavit. Illa itaque omnem miseriae suae seriem ei cum lacrimis exponente, coepit et ille talibus eventuum casibus compassus dicere, " Mater, animaequior esto, quia dolori tuo cito iiucstimata proveniet consolatio." Tum illa ipsum audacia foeminea obseerare coepit, ut ei diceret utrum filius ejus novissimus mortuus fuisset, an viveret. Compatiens ille ejus dolori, paulo longius nihil loquens, sed deorsum potius ora defigens, sic demum coepit effari, " Mater, nunquid adhuc hie es?" Cui illa, " Etiam, domne. Ait ille, " Consolare, consolare, et noli amplius jam plorare, quia uterque filius tuus in Norwaiga vivit et sanus existit. Nam vere dico tibi quod nunc in Norwagia fui, et utrumque illorum oculis cordis mei ibi sanum ac viventem conspexi, et ille junior pluribus ibi bonis abundat, et multo melius utrique constat in illa terra aliena, quam hactenus eis fderat in regione propria. Unde vade et reliquos filios tuos consolare, dicens eis quia fratres eorum sani sunt ac vivunt, et non longo tempore quaeque prospera de eis audituri sunt. Tum mulier illa hilarior effecta rediens, reliquos filios suos talibus oraculis plurimum refovens in multis est consolata. Nee multi postmodum dies interfluxeraut, et ecce quidam de terra illa venientes se pueros illos jam aetate maturiores vidisse dicebant, et certa quaeque intersignia et indicia matri et filiis satis cognita l proferebant.



[Mulier quaedam duos filios habuit, quorum unus cum patre in Norwegiam navigavit, et alter veluti quaesiturus illum, in eandem regionem longo est mterjecto tempore subsecutus. Annis aliquot evolutis, nuntiatum est seniorem esse defunctum, et postmodum similis rumor de juniore personuit. Unde mater nimis afflicta ad virum Dei, qui vicinus erat, consilium quaesitura pervenit. Cumque illi miseritc suae modum laerimans indicasset, ipse compatiens et terram deorsum aspiciens diu siluit, et tunc ait : ' Consolare, mater, consolare, quia uterque filiorum in Norwegia vivit incolumis, ibi modo fui et ambos viventes sanosquc conspexi ; et multis bonis ille minor abundat. Tu reliquos consolare, dicens eis quod de suis fratribus prospera sunt noviter audituri. Mulier discessit hilarior ; et in brevi certos accepit de filiorum prosperitate rumores." [Anonymous Harleian Legendary, Harley MS 322].



Reginald av Durham

Engelske kilder

Noma