Noma/eng/reg/god

Fra ub/uhs/bibliografier
Hopp til: navigasjon, søk


Fra mirakelsamlingen til St Godric av Finchale (d. 1170)

St Godric av Finchale

Han ble eremitt, men ble på mange måter fremdeles ansett for å være tilknyttet benediktinerne i Durham.



CAP. IX. QUOMODO SPIRITU IN NORWAGIAM IERIT, ET FILIOS MULIERIS CUJUSDAM DESPERANTIS IBI VIDERIT.

§ 330. Quædam mater familias pauperes filios habuit, de quorum numero unus una cum patre, casu ducente, in Nor[w]agiam processit; alius vero postmodum, licet diutino interjecto tempore, in præfatas regiones illos quæsiturus successit. Annis igitur aliquibus evolutis, matre sollicitius quærente qualis fortuna provenisset in terra aliena peregrinantibus filiis suis, ecce ! sæpius quid de his partibus advenerant, seniorem filium fuisse defunctum ei denunciabant. Novissime vero, eadem satis illi sinistri rumoris oracula sæpius denunciata sunt etiam et de juniore secundo; unde illa diri vulneris nova acerbitate exasperata, ineredibili est doloris angustia acriter [et] diutissime cruciata. Solus quidem nosse potuit molem tanti desolaminis quisque semel deflevisse potuit proprii inrecuperabilem amissionem pignoris. Quia igitur in proximo secus solitudinem quam vir Dei inhabitavit, posita fuit, dolore nimio compellente, illius quæsitura consilium illuc concite properavit. Illa itaque omnem miseriæ suæ seriem ei cum lacrimis exponente, cœpit et ille talibus eventuum casibus compassus dicere, "Mater, animæquior esto, quia dolori tuo cito inæstimata proveniet consolatio." Tum illa ipsum audacia fœminea obsecrare cœpit, ut ei diceret utrum filius ejus novissimus mortuus fuisset, an viveret. Compatiens ille ejus dolori, paulo longius nihil loquens, sed deorsum potius ora defigens, sic demum cœpit effari, "Mater, nunquid adhuc hic es?" Cui illa, "Etiam, domne."Ait ille, "Consolare, consolare, et noli amplius jam plorare, quia uterque filius tuus in Norwaiga [sic] vivit et sanus existit. Nam vere dico tibi quod nunc in Norwagia fui, et utrumque illorum oculis cordis mei ibi sanum ac viventem conspexi, et ille junior pluribus ibi bonis abundat, et multo melius utrique constat in illa terra aliena, quam hactenus eis fderat in regione propria. Unde vade et reliquos filios tuos consolare, dicens eis quia fratres eorum sani sunt ac vivunt, et non longo tempore quæque prospera de eis audituri sunt. Tum mulier illa hilarior effecta rediens, reliquos filios suos talibus oraculis plurimum refovens in multis est consolata. Nec multi postmodum dies interfluxeraut, et ecce quidam de terra illa venientes se pueros illos jam ætate maturiores vidisse dicebant, et certa quæque intersignia et indicia matri et filiis satis cognita proferebant.



[Mulier quaedam duos filios habuit, quorum unus cum patre in Norwegiam navigavit, et alter veluti quæsiturus illum, in eandem regionem longo est interjecto tempore subsecutus. Annis aliquot evolutis, nuntiatum est seniorem esse defunctum, et postmodum similis rumor de juniore personuit. Unde mater nimis afflicta ad virum Dei, qui vicinus erat, consilium quæsitura pervenit. Cumque illi miseriæ suæ modum lacrimans indicasset, ipse compatiens et terram deorsum aspiciens diu siluit, et tunc ait : 'Consolare, mater, consolare, quia uterque filiorum in Norwegia vivit incolumis, ibi modo fui et ambos viventes sanosque conspexi; et multis bonis ille minor abundat. Tu reliquos consolare, dicens eis quod de suis fratribus prospera sunt noviter audituri. Mulier discessit hilarior; et in brevi certos accepit de filiorum prosperitate rumores." [Anonymous Harleian Legendary, Harley MS 322].



[Mangler oversettelse...

Handler om en kvinne som ikke har hørt noe fra sin mann og sønn på svært lenge, og lurer på om det går bra med dem. De har reist til Norge for å tjene penger - muligens som bygningsarbeidere e.l.? St Godric får gjennom en visjon vite at alt går bra med dem i Norge.]



Reginald av Durham

Engelske kilder

Noma