Noma/eng/wcant

Fra ub/uhs/bibliografier
Hopp til: navigasjon, søk
William of Canterbury
Miraculorum gloriosi martyris Thomæ

Liber sextus (cap. 66):

De accipitre in Norwegia qui avolaverat.

Clericos dubos Norwegia præsentavit, Gillinum quendam, vice archidiaconi fungentem, quem subita passione percussum et obmutescentem martyr post voutm peregrinationis subito sanitati restituit, virumque litteraturm Gotefridum, non de se sed de accipitre gratias referentem. Quod decrevi non præterire silentio. Habuerat in cavea vir iste plures accipitres; quorum duos male habentes, sive ex clausura sive marinorum fluctuum molestia, (Nam navi cavea adhærebat,) super pertieam exposuit. Unus autem sub divo respirans, suspectosque habens carceris angustias, avolavit, in naturalemque libertatem receptus insulas et maria transvolavit, quæ regio illa habet intermixta, ut non oculos omnium duntaxat evaderet, sed et redeundi spem penitus auferret. Unde dominus, tristis quia persecutio difficilis erat, et quia animantia quorum fera est natura mansuetudinem suam levi occasione dediscunt, ipsum martyri Thomæ vovit, si fugitivum recipere mereretur. Ut igitur avibus et aeri constaret martyrem dominari, aquilis duobus injunctum est volucrem reducere; quæ præ se die sequente reducem agitantes, strepituque alarum et rostro tanquam fugitivum increpantes, eo usque perugere videbantur donec aere in navim unde avolaverat inter cruscula adolescentis unius formidolosus dilaberetur, dilapsus teneretur, tentus domino suo resignaretur, et inde ad tumulum martyris transferretur.


Materials for the history of Thomas Becket, Archbishop of Canterbury, ed. by James Craigie Robertson, 7 bind, Rolls Series 67 (1875-85), bind 1: 466-467

archive.org


Engelske kilder

Hovedside